[85] EPISTOLA LXXXV. HENRICUS GELDORPIUS IOANNI TIARA. Leoardiam. Nostrae res sunt adhuc in eodem statu. Civitatis contagia stant. Quo progressura incertum, nisi quod hyems mitiora promittit. Velim D. Senatorem SICKINGA rogatum, ut cognosceret ex praeside Nitzenio, quid a me in se admissum esset, ut sustineret me onerare iis criminibus, quae non solum a me aliena sunt, verum etiam jam alium autorem, idque haud obscure, invenerunt. Dixit cuidam Consiliario Transisulaniae me brevi edidisse acerbissimum quoddam scriptum contra Concilium Tridentinum. Hoc vero scriptum jam dudum pro suo agnovit CAROLUS MOLINAEUS. Velim igitur scire, quemnam istius commenti auctorem haberet, an vero obrepat subinde GELDORPII nomen otioso, ut in me putet sibi tanquam adversus umbram quidvis licere; Alias me nebulonem appellavit apud vere nebulonem, tanti hominis mensa indignum, hoc est, die bonte paep. Hic ego nihil regeram; tamen nolim ne Nitzenum quidem hoc genus collationis mecum subire. Sit ille quantivis pretii apud Regem, ego relinquam famam non minus honestam decem Nitzenis. Mirum quid ego in bonum hominem deliquerim, ut postquam contra jus gentium, contra informationes Procuratoris, in meum sanguinem impetum facere non licuit, nunc aggrediatur meam famam. Vale mi TIARA. Teutoburgi. XXVI. Septemb. MDLXIV. |